- THEOPOMPUS
- I.THEOPOMPUSAtheniensis Comicus, cuius Pollux, Athenaeus, Laertius, Harpocration, et alii veterum meminerunt.II.THEOPOMPUSAtheniensis, ex iis ducibus, qui CCCCXX. viris, noctu clam in urbem introductis, populum dominatu Demetrii et praesidiô Heraclidis liberare conati; sed re per Hieroclem Carem detectâ, oppressi sunt. Polyaenus, l. 5. c. 17. n. 1.III.THEOPOMPUSComicus, cuius Paeanas laudat Auctor Scholiorum in Aristoph. Aves614.IV.THEOPOMPUSLacedaemoniorum Rex, ex Proclidis, IX. successit patri Nicandro, regnante, ex agidis, Alcamene, sub quibus ob leviculam causam Messenii bellô petiti sunt. Post eum fuit collega Polydori, quorum simulatâ discordiâ Messenii post 20. ann. certamina debellati sunt. Annô enim 3. Olymp. 10. uterque Rex, Messenios iterum invadunt: pugnatum est aequô Marte, sed Messenii, calamitatibus oppressi Ithonem muniunt in eamque se recipiunt. Hinc Ithone petita, iterumque pugnatum, sed ab Aristodemo Euphais Messenii successore victi Lacedaemonii: qui proin ad astum se convertunt, suadente Pythiâ (oracula recitat Pausanias) ac Ithonem expugnant annô 1. Olymp. 14. soloque aequant. Sub eodem Ephori Lacedaemone inducti sunt, qui exprobranti sibi uxori, quod regiam potestatem minorem, quam acceperat, filiis suis traditurus erat, respondit, Imo maiorem, utpote durabiliorem. Plut. Lycurgo. Illi successit ex Archidamo fil. praemortuo nepos Zeuxidamus I. quem vide, ut et vocibus Aristodemus, Elatus, Euphaes, Ithomae, Polydorus, Thyraa etc.V.THEOPOMPUSPhilosophus apud Chaeroneam. Eutrop. l. 10. Item Rex Spattae, qui Ephoros instituit.VI.THEOPOMPUSSinopensis Historicus, cuius libri περὶ σεισμῶν meminit Phlegon Trallianus, c. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.